- PRAENOMEN
- PRAENOMENIsidoro hinc vocitatum est, quod nomini praeponatur, ut Livius, Quintus, i. e. nominigentis; quam ob causam Nomini proprio apud nos respondet. Cum enim varia Romani nomina haberent, Praenomen eiusdem familiae distinguebat Fratres: Nomen signabat gentem: et Cognomen eiusdem gentis familias ramosque diversos denotabat. Eius usus, Nomine multo recentior fuit. Solebat enim Nomen imponi pueris, nonô statim a nativitate die, puellis octavô, uti docet Festus atque Plut. quos dies Lustricos appellavêre Romani. Praenomen vero tum demum, cum Toga virilis sumeretur, datum fuisse, indigitat Val. Max. l. 10. cum ait: Pueris nonpriusquam togam virilem sumerent; Puellis, non antequam nuberent, Praenomin imponi moris fuisse, Q. Scaevola auctor est. Idem ex Epist. elucet Ciceronis, ubi videmus liberos eius non aliter quam Ciceronis pueros vocari, usque ad aetatem praedictam, quum Marcus filius, quintus filius appellati reperiuntur. Id autem observatum, ut Praenomen Patris filio natu maximo; Avi vero vel Maiorum reliquis imponentur. Hinc. Thom. Bartholinus, de Puerp. Praenomina honestae nomenclaturae eligantur, quia de eo primum sceleris quaestio habebatur, qui turpius nomen possideret. Patres Romani suum maiori natu imponunt, Avi nomen reliquis. Xanthii a matribus mutuantur. Et quidem ordinario Praenomen primô locô ponebatur; Aliquando vero deveniebat Nomen, Priscianô teste, qui exempli locô affert, Tulivus Servius, M. Tullius. Nonnumquam secundum tenebat locum, annotatne Sigoniô. Unde apud Livium, Attius Tullus. Manlius Cnaeus, Octavius Metius: apud Ciceron. Maluginensis M. Scipio: apud Suetonium ad Pompeium. Sed maior adhuc sub Imperatoribus mutatio: Cum enim liberâ Rep. Praenomen, velut nomen proprium, distingueret eiusdem familiae fratres, ut M. Tullius Cicero et Q. Tullius Cicero: postea sub Imperatorib. Nomen proprium, eiusdem familiae personas distinguens, ultimô plerumque locô poni coepit: ut Flavius Vespasianus et Falvius Sabinus fratres apud Sueton. Quod Senecae quadruplicis exemplô inprimis clarum fiet: Pater enim qui Rhetor erat, M. Annaeus Seneca; filiorum eius trium, unus M. Annaeus Novatus, alter L. Annaeus Seneca, tertius L. Annaeus Mela, dictus est; quae postrema nomina unicuique horum adeo erantpropria, ut pater aliquando sibi suisque filiis non aliud quam hoc ultimum nomen daret, ut ex tit. l. 1. Controv. elucet: Seneca Ncvato, Senecae, Melae filiis salutem. Novatus quoque, postquam adoptatus esset a Iun. Gallione, ab Eusebio in Chron Iunius Annaeus Gallio, Senecaefrater, nuncupatur: cum Seneca Philos. eum communiter, ut et Lucas, Actor. c. 18. v. 12. non nisi Gallinem, quod ei proprium postea factum est, vocent. Et hinc factum, ut primis Ecclesiae saeculis etiam clarissimis in Imperio viris, non nsi ultimum, quô ab aliis solô distinguebantur, nomen daretur. Hinc Hieron. Praefat. in Epist. ad Galat. Victorinum celebrem eum Rhetorem, C. Marium Victorinum appellari indigitans, nihilominus, in l. de Script. Eccles. solum Victorinum eum vocat; quod et Augustinus facit Confess. l. 8. c. 2. Similiter Pulinum episcopum Nolae, licet vocaretur, Pontius Meropius Paulinus, tamen idem Augustinus, aliique Auctores, non nisi ultimô hôc nomine insigniunt: un de Tyrannione Ruffino, Tyrone Prospero, Caio CoesonioRufio Volusiano, Anicio Boetio, aliis, nil addam. eXcipi tamen possunt Pailadius Rutilius Taurus Aemilianus, Macrobius Ambrosius Aurelius Theodosius, Cassiodorus Senator, annotante Sirmondô Notis ad Sidonium: e quibus tamen primum Isidorus Aemilianum, secundum Theodosium potius, vocant Avienus et Boethius more usitatô. Feminae et servi cum solis gauderent nominibus, Praenomma non habuêre. Interim hi cum manumittebantur, Praenomen Nomonque domini asciscentes, proprium suum ritinebant. Sic eruditus ille Ciceronis Libertus M. Tullius Tyro dictus est. Sed et feminas quandoque Praenomina habuisse, docet Festus cum inquit: Praenominibus femina esse appellatas testimoniô sunt Caecilia et Terratia, quae ambae Caiae solitae sunt appellari. pari modo Lucia et Titia. Qua de re vide Petr. Servium. Nec omittendum, quod Gellius suggerit, l. 9. c. 2. Antiquos Romanorum Praenomina Patriciorum quorundam male de Rep. meritorum, et ob eam causam capite damnatorum, caensuisse nec cui eiusdem gentis Patricio inderent: ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur. Cui similie quid habet Sueton. in vita Tiberii, c. 1. Cum Praenominibus (inquiens) cognominibusque variis (gens Claudia) distingueretur, Lucii praenomen consensu repudiavit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo, alter latrociniis caedis alter convictus est. Ita decetô cautum legimus, ne quis gentis Manliae, M. Manlius vocaretur, apud Livium, l. 6. c. 20. et Dionem, l. 51. De L. Tarquinio Collatino, qui propter nomen Tarquinii invisus erat et urbe pulsus, vide Livium, l. 2. c. 2. Numerum Praenominum Romanis usitatorum quod attinet, memorat Varro. illorum suâ aetate circa 30. fuisse, quorum notiora 18. unicâ, duabus, tribus notari solita literis hîc subiungemus, etc. Nouv. Methode de la Langue Lat. Observat. partic. Vide quoque Casaubon. ad Caesar. Suetonii, c. 30. ubi illustrat illud Poetae,———— gaudent cognomine mollesAuriculae ———et supra voce Nomen: uti de more Praenomina inprimis non integra, sed unâ solum alteraque literâ denotata, etiam mediô aevô scribendi, aliquid voce Monogramma. PRAENOMINA, APUD ROMANOS OLIM USITATA. A. Aulus, a verbo Alo, tamquam natus Diis alentibus. C. Caius, quasi dictus a gaudio Parentum. D. Decimus, i. e. natus numerô decimus. K. Kaeso, a caedo: quod caesô matris uterô editus. Unde et Kaisar seu Caesar. L. Lucius, a lux. lucis: quasi sub lucis initium genitus. M. Marcus, a Martio mense. M. Manius, i. e. mane prognatus: vel potius totus bonus: hoc enim vox antiquae Manis denotabat. N. Numerius, a, numero. P. Publius, vel â voce pubes, vel a populus, tamquam populo gratus et acceptus. Q. Quintus, forte quod quintô locô editus esset. T. Titus, a verbo tueri: ut hôc nomine indigitatus videatur, Tutor seu Conservator Patriae. AP. Appius, a SAbina voce Attius. Attius enim Clausus, patriâ pulsus, cum Romam venisset, nomine mutatô, dici voluit Appius Claudius. CN. Cneus, an ab aliquo corporis naevo. SP. Spurius, a natalium turpitudine. Spurii enim quasi extra puritatem, Isidor. TI. Tiberius, quasi prope Tiberim fluv. natus. MAM. Mamercus, quod Tuscorum linguâ Martem notat, teste Festô. SER. Servius, a voce servus: eo quod qui primus id nominis usurpâsset, natus esset servus. SEX. Sextus, a numero senario: quasi sextus ordine inter liberos. Atque haec octodecim nomina. maxime erant communia. Quibus ex veteri Historia addi possent, Ancus, Aruns, Hostilius, Tullus etc. quae satis frequenter occurrunt. Addendum, Praenomina, sic quae foe minis fuêre data, Caia, Lucia, Marcia etc. in versis literis solita fuisse scribi sic, ??? postea vero et haec obsolevisse, dicique coepisse, Maior, Minor. Item Prima, Secunda, Tertia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.